PARTHENOPAEA

PARTHENOPAEA
PARTHENOPAEA
Certamina, apud Surrentum instituta, successêre Neapolitanis Quinquennalibus sacris ac Musicis, an eadem cum illis? Parthenope enim Neapolis. Quem agonem ενάμιλλον τοῖς ἐπιφανεςτάτοις τῶ κατὰ τὴν Ἑλλάδα, conferendum cum quolibet clarissimo certamine eorum, quae in Graeciacelebrabantur, vocat Strab. l. 5. Ea indigitat Statius l. 3. Sylv. 1. v. 152.
——— ridetque benigna
Parthenope gentile sacrum, nudosque virorum
Certatus, et parva suae simulacra coronae.
Ubi coronam accipit Paschalius, pro certamine et ludis, a Pollione institutis, in Herculis Surrentini, cui haec Silva inscribitur, honorem, quae fuerint aut Neapolitana, aut imitatione Neapolitanorum. Vide eum Coronar. l. 6. c. 30. et Petrum Fabrum p. 646.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Schloss Neugattersleben — Das Schloss Neugattersleben entstand aus einer bedeutsamen mittelalterlichen Burganlage in Neugattersleben am Ufer der Bode zwischen Halle und Magdeburg im heutigen Sachsen Anhalt. Es befand sich von 1573 bis 1945 im Besitz der Familie von… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”